monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 8 > sectio 12 > CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534) > sectio 5 > sectio 12 > XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 34 > uwbM.p.th.f.12.23 > XX. VVILIGIS SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511) > XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.) > sectio 5 > ad Romanos, 7 > XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX. a. (523/536 ante Iun. 6) > XIII. PRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XII. COMITI SILIQUATARIORUM ET CURAS PORTUS AGENTI THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XIIII. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XIII. PRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Commovemur quidem pietatis studio querela supplicum, sed ea maxime, quae versatur in dispendiis innocentum, ut quibus non fuerunt in exigendo compendia, gravem subeant in reddendo iacturam.2 quod nostri temporis manifestum est non decere iustitiam, ut alterius despectus alterum gravet et reatus sit innoxiis de contemptibus alienis.3 Ulpianus siquidem flebili petitione suggessit administrationis suae tempore debitorem publicum in quadringentis solidis Venantio postulanti fideiussionis se vinculo tradidisse.4 quo sponsionem suam praesumptione truculentium rusticorum despiciente complere supplicem memoratus solidorum numerus oneravit.5 Ideoque praedictum Venantium, quem frequenter multorum scelerum pulsat invidia, notum solummodo querelis assiduis, in praesenti negotio decernimus conveniri, ut legaliter convictus ea, quae promisisse suggeritur, sine aliqua mora tergiversationis adimpleat, quia melius semper legum pondere pressa curatur audacia et, dum metus talibus imponitur, peccandi licentia non praebetur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.150

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik